OPSIANUS Lapis

OPSIANUS Lapis
OPSIANUS Lapis
Graecis Ο῾ψιανὸς, apud Auctorem Peripli, Α῞μμος ἐςτὶ πολλὴ κεχυμένη, καθ᾿ ἧς εν βάθει κεχωσμένος ἑυρίσκεται ὁ ὀψςανὸς λίθος, εν ἐκείνῃ μόῃ τοπικᾶς γενόμενος, Subulum est multum congestum, in quo profunde obrutus reperitur. Opsianus lapis, in illa sola (Aethiopia) repertus. Et incertum Auctorem de Lapidibus, nondum editum: Ο᾿ψιανὸς λίθος, μέλας οὑ λίαν, ἀλλ᾿ ὑπόχλωρος ἑυρισκόμενος εν τῇ Φρυγίᾳ, ὃς καὶ πίςςα καλεῖται, διὰ τὸ προςτριβόμενον αὐτὸν ὁσμὴν ποιεῖν πίςςης. Χρήσιμος δὲ ἐςτι φορούμενος τοῖς κατὰ θάλασσαν καὶ ποταμοὺς τὴν πορείαν ποιημένοις, Opsianus lapis, non valde niger, sed subpallidus, repertus in Phrygia, qui et pix vocatur, quod tritus picis odorem reddat. Utilis est, si gestetur, in mari et fluviis iter facientibus. Idem cum eo est, quem Obsidianum alii vocant, de qua voce supra diximus; item Opsidianum. Certe ὀψιανὸς λίθος dictus est, ἀπὸ τῆς ὄψεςς: crassiore enim visu dicit esse Plinius, atque in speculis parietum pro imagine umbras reddere. Sed et ab ὄψις, ὀψίδιον, unde Ο᾿ψιδιανὸς quoque dici potuit. Locus porro de illo Plinii sic habet l. 36. c. 26. In genere vitri et Obsidiana numerantur --- Gemmas multi ex eo faciunt: vidimusque et solidas imagines divi Augusti, capti materiâ huius crassitudinis: dicavitque ipse pro miraculo in templo Concordiae Obsidianos quatuor elephantos. Remisit et Tiberius Caesar Heliopolitarum ceremoniis repertam ibi --- Obsidianam imaginem Menelai. Ex quo apparet antiquior materiae origo, nunc vitri similitudine interpolata. Xenocrates in India et in Samnio Italiae et ad Oceanum in Hispania nasci tradit. Fit et tincturae genere Obsidianum ad escaria vasa et totum rubens vitrum etc. Vide omnino supra, ut et ubi de Vitro.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • OBSIDIANUS vel OPSIANUS Lapis — OBSIDIANUS, vei OPSIANUS Lapis lapis est Aethiopicus nigri coloris et translucidi, ac speculi inslar imagines reddens, unde cum Obsidianum vocet Plin. l. 36. c. 26. tamquam ab Obsidio inventore, ὀψιανὸν ἀπὸ τῆς ὄψεως, appellari vult Salmas. Et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHENGITES — lapis pellucidus, de quo Plinius l. 36. c. 22. Nerone Principe in Cappadocia repertus est lapis duritiâ marmoris, candidus atque translucens, etiam quâ parte fulvae inciderant venae, ex argumento Phengites appellatus, Hôc construxerat aedem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”